What's the weather today? (Latine)

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Hic et hodie sol lucere tenebat hortoque runcare tenebam. Fragrantiam dulcem sequens flores citreae florescere repperi. Cujus imaginem te ostendere volui, dilecte amice mi, tamen me machinam photographicam domo reliquisse inveni. Attatat, cras, fortasse.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Ave, carissime. Hodie vero dies vernus hic habetur. Mane enim nimbus erat atque ventus flabat. Post autem meridiem apparuit sol, etsi manebant nubes. Quod commodum fuit mihi aliisque gladiatoribus qui in campo Universitatis Californiae convenerunt.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Laetus sum vos gladiatores fortes alium magnum conventiculum jucundum habuisse, carissime bedeure! Illa pegmata ferocia quidem ridenda sunt! :lol:

Hic autem iterum sol mihi diem pulchrum tulit quem egi horto iterum runcans. Eccum, parvus florem citreum qui dulcissimam flagrantiam autumnoque saporos fructus flavos fert.

Image

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Gratias ob imaginem floris citrei! Hic autem caelum nebulosum est. Noli vero timere nisi nimium risum causa gallopavonis in capite tuo. :D

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Gratias, dulcissime amice bedeure. Gaudeo quod mihi porcus immolandus non est. :D

Hodie nobis quoque erant multae nubes.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Ave, amicissime mi. Hodie sudum habetur hic. Flat autem ventus ex Oceano Pacifico nubeculas trahens.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Quoniam imbrem gravem cras exspectamus, dilecte amice mi, hodie rursus horto diem agebam runcans dum nubes crassae se tenebant quin lacrimarent.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Vere pius agricola es, carissime! Hodie caelum serenum, etsi nonnullae nubes adsunt. Aliquid autem heri mihi occurrit in mentem. Unquam vidistisne colloquia ista a Pontiano humanista conscripta ac Graece reddita? Fortasse placebit tibi imagines pro eis pingere ut librum utroque sermone conficias et vendas. Emam profecto!

Amplaos
Textkit Neophyte
Posts: 82
Joined: Thu Aug 13, 2015 6:42 pm
Location: Israel

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Amplaos »

Hodie aer paululum frigidior quam recentis diebus est hic. Mihi placet haec res, quod hiemem plusquam aestate amo. Sed heu, venit nunc ver (aut saltem illud brevissimum tempus quod "ver" appellare nulla causa solemus in Israel). Et postquam, calidissima aestas venibit, fortunatumque me ipsum ducabo si eam pervivam.
Ῥήθεντα ὑπὸ τοῦ μεγάλου ῥήτορος Δονάλδου Τρᾶμπ·

"Ἡμᾶς μὲν δεῖ τεῖχος οἰκοδομῆσαι, αὐτὸ δὲ ταχέως οἰκοδομηθῆναι."
"Συνίημι τοὺς λόγους. Ἔχω δὴ τοὺς ἀρίστους λόγους."
"Ὀλίγόν μοι ἐδανείσεν ὁ πατήρ, ἑκατομύριον δολάρια."
"Μοι δὲ ἀρέσκουσι οἱ μὴ ζωγρηθέντες."

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete amici, ave, Amplae! Gaudeo te die dulci fruebaris!

Hic autem quamquam tempestate terribili mane violenter e somno suscitatus, imber ventusque citius quam putaveram nos reliquerunt et pulcher dies mihi eram.

Eia, librum Gretseri amo! Quam jucundus, vivusque, dum ita auxiliaris! Recte dicis, cum picturis jucundior esset! Gratias, o bedeure optime, semper cupiebam aliquem librum sine jure auctoris ut ei studere et pingere possim. Si librum vendam, autem, tu eum non emes, dilecte bedeure amice mi, nam tibi dedicabo. :wink: Sed me modo hic carptim positurum esse puto, sicut Ben-Hur tuus.

Obiter miror quae litterae velut gallina videri possint. Sic?
Image

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Ter gaudeo hodie. Primo, quia Amplaos introivit in conversationem. Secundo, quia Vivaparidus, artifex insignis, pulchram imaginem jocum in joco habentem nobis donavit. Tertio, quia, nebulis matutinis disruptis, sol splendet.

Gratias autem, humanissime Viviparide, ob dedicationem futuram! Fortasse tunicam pinges? Saltem illam emam! :D

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete!
Hodie a mane usque ad vesperam sol caelum regnavit mihique alius pulcherrimus dies erat.

Dialogo tertio jam studeo, quia brevior et mihi facilior quam alii, ut probem quo modo eum pingere possim. Rursus gratias tibi ago, carissime bedeure mi, pro hac exercitatione jucundissima!

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Mihi vero, amice carissime, caelum nebulosum est nec sol, me judice, splendebit hodie. Expectabo autem opus pictum tuum quo certe nos omnes delectabis.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete! Gratias tibi ago, benignissime amice mi, nam semper mihi suffragaris.

Hodie rursus horto laborare volui, sed imbre domo clausus sum.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Hic quoque, mi carissime, pluit. Rideo autem ob imaginem novissimam! Gratias plurimas!

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Hodie sol lucebat sed vento perflante domo clausus sum.

Gratias, autem perfacete bedeure! Responsum tuum amo!

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Mane, dilecte amice, cum domo exivissem, inveni nimbum. Nunc autem caelum nebulosum est, etsi aliquando luceat sol.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Hodie caelo nubibus operto toto die horto amoene laborare poteram. Hoc tempore anni multi flores cottidie florescentes papiliones apesque ad me ducunt, quod me multum delectat.

Dialogum tertium autem, carissime bedeure mi, confeci et alio loco posui. Spero eum tibi placere.

Comic based on the dialogue by Jakob Gretser: Mutatio Calami
http://www.textkit.com/greek-latin-foru ... 28&t=65005

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Vidi, carissime! Quam pulchrum donum est peritia callide pingendi imagines! Te beatum!
Hodie caelum partim nebulosum est. Vivat ver! :D

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Gratias, dulcissime bedeure mi. Quia semper benigne me hortaris, sine timore temptare possum. Velim aliquis alicubi illis picturis aliquod discat.

Hodie a mane caelum atrum erat et jam tandem pluere incepit. Euax, nam hodie horto laborare nolo. :wink:

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Libenter, Viviparide mi. Versionem Graecam jucundissimi operis tui posui. Caelum autem nebulosum hic habetur. Attamen non pluet, me judice.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Gratias, bedeure optime mi! Quoniam illum dialogum Latine novi, versione Graeca tua facilius jucundeque aliam lingam discere possum!

Hodie hic quoque sol nubibus occulebatur. Sed tam calidum ut multi bombi apesque flores frequentarent.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Libenter, carissime amice. Hic autem caelum matutinum nebulosum est. Post meridiem autem sol fortasse apparebit. Adsuntne apium cultores prope domum tuam?

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Non procul hinc sane adest quidam senex qui apes colit, dilecte amice mi, primum ut se oblectet in secessu, jam mella superflua vendit. Apes senis vero apud flores meos cenant, sed apes feroces quae in monte habitant quoque adveniunt. Illae generis Italici majores flavaeque, istae Japones autem minores atraeque. Plures bombi qui hic pervolant feroces sunt.

Hodie caelum serenum, sed quoniam ventus vehementer perflat domo remaneo ne ramus caducus in caput meum cadat.

Image

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Iterum gratias, amabilissime amice, ob novam picturam apes illustrantem. Hic etiam adsunt, etsi nesciam genus eorum. Emo enim mel a cultore quodam. Tempestas autem eadem est ac heri. Expectamus ideo solem postmeridianum.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Nonne saporissimum tale mel est, carissime acmice mi, quod mellarius ipse vendit? Id quod tabernae venitum tepefactum esse suspicio.

Hesternus ventus omnes nubes secum ducens trans mare reliquit. Hodie igitur caelum sicut magnus catunus caeruleus.

User avatar
Ursinus
Textkit Enthusiast
Posts: 493
Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Ursinus »

Salvete, mi amici carissimi. Ignosce mihi. Meam ob scholam occupatus fui. Sed autem terminatavi. Habebo ergo multo temporis plus ut magis scribam latine!

Mane hodie fere serenum caelum est. Pefectus calidus. Ventulus in aere et sol splendet. Sum laetissimus.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca

Vestibulum: Revised and Expanded

Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.

Gratia et Pax,

Joannes Ursinus

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Magno cum gaudio lego salutationem tuam, Ursine desiderate! Expectamus ergo plurima scripta tua. Vidistine te Viviparidi nostri dialogum illustratum?

Omnino assentio, mi Viviparide. Fraus enim diebus nostris saepe fit ut vilis pretii fructosium pro mele venumdetur. Mel autem Goffredi purum est.

Hic autem, nubibus maritimis dispersis, sol splendet.

User avatar
Ursinus
Textkit Enthusiast
Posts: 493
Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Ursinus »

Gratias maximas tibi ago, dilecte Beduere, tuam ob salutationem. Nunc Vivparidi dialogum illustratum vidi.
Last edited by Ursinus on Fri May 13, 2016 2:48 pm, edited 1 time in total.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca

Vestibulum: Revised and Expanded

Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.

Gratia et Pax,

Joannes Ursinus

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete, amici! Gaudeo te rursus nobiscum adesse, Ursine amice!

O bedeure mi, recte dicis. Sane hoc tempore est fraus ubiubi! Felices sumus, quia mellarium quo mel optimum emere possumus prope nos habemus.

Et hodie mihi pulcherrimus dies erat. Tam calidum autem ut horto laborare non possem ante vesperam.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Fortasse, carissime amice, cui gratias ago ob lepidam novam picturam, audisti magnam fraudem quoque esse circa oleum olivarum quod "extra virgo" nuncupatur. Oleum tamen Californianum bonum est.

Tempestas autem hodierna fere eadem ac hesterna. Mane enim caelum coopertum erat, nunc vero partim nebulosum.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Sane de fraude olei audivi, dilecte bedeure mi, itaque semper de eodem factore in patria tua oleum emo. Sed oleum Californianum quoque experiar ut ais.

Hodie iterum caelo sereno pulcher dies hic est nec nimis calidum nec nimis frigidum. Horto igitur prandiavi. Quare quieque cibus ita saporus sub divo?

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Nesciebam, dilecte amice, et in terra tua oleas coli. Fitne hoc abhinc multos annos?
Permanent autem hodie nubes usque adhuc. Sub tectum ergo ego cibum sumam sine florum odoribus ad condimentum!

User avatar
Ursinus
Textkit Enthusiast
Posts: 493
Joined: Tue Oct 06, 2015 4:06 am

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Ursinus »

Nunc caelum serenum est. Frigidior quam heri. Cras calidior tempestas futura esse cupio.
In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus" -- Lucius Annaeus Seneca

Vestibulum: Revised and Expanded

Διορθοῦ με εἰ πλανῶμαι, παρακαλῶ.

Gratia et Pax,

Joannes Ursinus

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete!

Mihi ignosce, carissime bedeure mi, si de patria tua erravi, quam Italiam esse putabam. Emo etiam optimum oleum olivae ex Italia, nam pastas amo.

Horto meo sane duas olivas olim plantavi, sed utraque languit. :(

Hodie iterum caelum serenum, sed immo frigidum. Imprudenter autem horto dormiebam jamque sternuo.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Avete, amici!


Re vera ego erravi, Viviparide dilectissime. Qua de causa veniam tuam peto. Italus quidem sum et Italia mihi patria, habito autem Californiam. Male vero legi verba tua, putans oleum olivarum Japonicum adesse.

Caelum autem hodiernum fere ac hesternum. Nam praeterito meridie nondum video solem.
Estne tempestas hodierna in regione tua calidior, carissime Ursine?

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete amici!

Gaudeo inveniens me de re tam gravi quam patria tua longe non eravisse, dilecte amice bedeure mi! O relaxatio! Itaque nulla venia tibi petenda sit, nam primo ambiguus eram quod vino inebriabar nudius tertius cum scriberem.

Autem in parva insula Japonica quadam sane oleum olivarum efficiuntur, sed tam rarum ut plus aequo pretiosum sit. ):-0 Quod igitur numquam emi, neque emam, cum Italicum oleum optimum pretio pari emere possum. Vase vacuo, tamen, Californianum temptem.

Hodie toto caelo nubibus operto album est. Cras imbrem assiduum exspectamus.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Salvete amici (sed ubi es, Ursine?)!

Amicissimi ergo sumus, mi care Viviparide! Neque oleae neque patriae divident nos! :D

Et hic caelum opertum est. Attamen non pluet, me judice.

User avatar
Viviparidus
Textkit Enthusiast
Posts: 429
Joined: Sun May 10, 2015 2:45 am
Location: Japan
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by Viviparidus »

Salvete!

Ita vero, amicule mi, amicitia nostra superet patrias! :D

Tecto imbre male percusso ante lucem e somno expergiscebar. Pluitque etiamnunc. Velamen imbricum ita crassum ut nihil per fenestram videri possit sicut casa mea in medio cataractae statueret.

emendatum: nullus videri possit > nihil videri possit
Last edited by Viviparidus on Wed May 18, 2016 9:02 am, edited 1 time in total.

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5102
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: What's the weather today? (Latine)

Post by bedwere »

Heu, mi Viviparide! Opto tibi mitiorem tempestatem! Hic autem fere idem. Crassae enim nebulae maritimae solem obscurant. Quem fortasse post meridiem videbo.

Post Reply