De punctuatione Graeca et Latina

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Vladimir
Textkit Member
Posts: 141
Joined: Sat Nov 02, 2013 6:44 pm
Location: Kharkov, Ukraine

De punctuatione Graeca et Latina

Post by Vladimir »

Quomodo oportet in Graecis Latinisque textis verba distinguere, ubi commata scribere? Certe, in temporibus antiquis nulla punctuatio erat, nunc autem non possumus ab verborum interpunctis abstinere. Alicubi legi quod Latine scribentes fere regulas punctuationis eorum linguarum natalium tenent. Num regulae certae non sunt? Nullus consensus?

User avatar
y11971alex
Textkit Member
Posts: 114
Joined: Wed Sep 10, 2014 1:41 am

Re: De punctuatione Graeca et Latina

Post by y11971alex »

Parva sciens, puto nulla esse.
University of Toronto: learning Attic Greek

User avatar
bedwere
Global Moderator
Posts: 5101
Joined: Fri Mar 07, 2008 10:23 pm
Location: Didacopoli in California
Contact:

Re: De punctuatione Graeca et Latina

Post by bedwere »


Nesrad
Textkit Fan
Posts: 315
Joined: Thu Nov 01, 2012 1:10 pm

Re: De punctuatione Graeca et Latina

Post by Nesrad »

Scripta quae a Sancta Sede vulgantur punctuationem secundum morem anglicum interdum adhibere videntur, ut in documentis Concilii Vaticani Alterius, et nonnumquam gallicum, ut in Catechismo. Haec autem libertas pulchra mihi videtur, in nulla enim alia lingua qualibet punctuatione uti licet.

mwh
Textkit Zealot
Posts: 4790
Joined: Fri Oct 18, 2013 2:34 am

Re: De punctuatione Graeca et Latina

Post by mwh »

Vide Thomas Habinek, Colometry of Latin Prose, post Ed. Fraenkel, Kolon und Satz.
Dicis “Certe, in temporibus antiquis nulla punctuatio erat.” Immo erat.
Rogas autem “Nullus consensus?” Nullus.

Nicanor “stigmatias” in temporibus antiquis systema quoddam ingeniosissime elaboravit octo e formis punctorum inter se diversis constans ad cola et commata in Homeri poematibus discernenda. quo tamen nemo usus est.

Post Reply