Ludi Deorum

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Plebeius
Textkit Neophyte
Posts: 31
Joined: Mon May 25, 2020 6:46 pm

Ludi Deorum

Post by Plebeius »

Ludi Deorum
xxxxxxxxx1xxxxxxxxx2xxxxxxxxx3xxxxxxxxx4xxxxxxxxx5xxxxxxxxx6xxxxxxxxx7xxxxxxxxx8xxxxxxxxx9xxxxxxxx10xxxxxxxx11xxxxxxxx12xxxxxx
.....Dei crudeles videntur fere per quadraginta annos ludos gladitorios dedisse, quibus in ludis unus quisque gladiator
summam gloriam et nomen immortale adeptus, victus ab adversariis morte in harenis occubuit.
.....Primus servus et, vi propria verbi, gladiator, Spartacus fuit qui cum caterva gladiatorum effugit. Mirum in modum
exercitum servorum elapsorum creavit, et exercitum Romanum contra se missum vicit. Sed postquam male cum Crasso consule pugnavit, volens imperio Romano exire, proelians cecidit. Dies suus gloriae brevis erat, sed factis suis nomen in libello nominum immortalium inscripsit.
.....Proximus ipse Crassus erat qui Spartacum et exercitum eius debellavit, et sex millia eorum, qui se dediderant, cruci
adfixit. Negotiando, miram in modum divitias accumulavit, et opibus suis ad summam potentiam et triumviratum vectus est. Palmam militarem quaerens, cum exercitu et cum filio suo milite famae aliquae, in fines imperi Persicae invasit. Sed Romani victi sunt, et Crassus triste spectaculum capitis fili Persica hasta portati vidit. Concilium pacis erat, et posibile fuit
ut Persae Crassum et exercitum victum exire suis finibus sine incursibus paterentur. Sed Dei gladiatori Crasso victo
pollicem deorsum verterunt. Concilium in rixam et protinus in caedem Crassi conversum est. Nec Crassus, vir ipse
crudelis, morte crudelitatem Persarum effugit. Nam Persae, ut sitim auri hominis avari satisfaciant, aurum liquefactum
in os Crassi fuderunt et postquam caput praecisum in ludis scaenicis ostendebant.
.....Proximus fuit Catalina qui nomen in libello nominum immortalium, hominum optimorum et pessimorum, inscripsit.
Praeclarus erat vir ob prope insanientem cupiditatem rerum novarum. Sed no erat alius Julius Caesar, vir maximo
ingenio et patiens, et conspiratione sua a Cicerone victa, proelians cecidit.
.....Proximus Pompeius Magnus, usu militari et victoriis grandis, olim amicus, socius, et etiam gener Juli Caesaris,
cum senatus tardius potentiam Caesaris deminuere conati essent, et Caesar senatum vi minatus esset, dux copiarum
senatui et rei publicae fidelium factus est. In grandi proelio ab Caesare victus in Aegyptum fugit, Caesare insequente.
Pompeio ab aliquibus Aegyptis necato, caput Caesari dono data est. Et haec alia mors sanguinea fuit, sed haud gloriosa.
.....Proximus Cato Iunior, unus multorum qui pro re publica pugnabant, probitate et disciplina stoica praeclarus,
sua factione a Caesare victa, inepte sibi mortem consciscere conatus est et, abdomine gladio sauciato, postremo intestinas manibus arripuit et mortuus est. Mors cruentior quam gloriosior fuit.
.....Proximus Caesar ipse fuit, et si "magnus" inquam, de Pompeio dicens, de Caesare necesse est ut "divus" inquerim. Caesar dea Venere prognatus, iturus in astra decreto senatus, quasi Mars pro Venere pugnans, libertatem de multis populis Galicis et de ipso populo Romano eripuit. Nam Venus, etsi dea, mulier est, et mulieres qui amorem et vitam communem intelligunt, libertatem, ex qua toda genera rixarum gignunt, despiciunt. Caesar, Venere adnuente, et dea parvi sanguinem humanum aestimante, flumina sanguinis fluere fecit. Et sic populus, subiectus regibus, unum populum se sentire potuit.
.....Proximus Cicero fuit cuius sanguis in terra fluit. Antonius et Octavius, hostes cum exercitibus pugnantes,
repente socii facti, triumviratu cum Lepide facta, imperium in tres partes diviserunt, et caedem omnium qui sibi
non parerent, iuserunt. Cicero primo fugans, denique animi aeger reversus, ut miles suum capitem excideret passus est.
Etiam manibus excisis, manus et caput Ciceronis ad rostra adfixerunt. Eo modo, secundus triumviratus naturam suam et
naturam partium popularium saevan esse demonstravit.
.....Cleopatra regii generis nata, auxilio Caesaris amatoris regina Aegyptii facta est. Caesare necato, cum Antonio
rege, regina imensi regni fuit. Antonius Caesarionem, filium Caesaris et Cleopatris, regem regum declaravit, et Antonius
et Cleopatra suum regnum longum et gloriosum futurum sperabant. Sed Dii alium propositum habebant. Victus ab Octavio, Antonius gladio sibi mortem conscivit, Cleopatra serpente.
.....Sic octo homines nomina immortalia meriti sunt, et ab adversariis victi in harenis morte occubuerunt. Mihi ponderandum est quid hi octo homines facturi essent, si vitas ultimas antequam occurrissent vidissent. Fuissentne minus avidi gloriae?
.....Si mea verba et rhetorica cuivis displicuerunt aut placuerunt, ut mihi suam opinionem rescribat. Eo modo
exercitationem latine scribendi habebimus.

Post Reply