Doctrinae Quae Ab Auctoribus Docentur Sed Quae Falsae Sunt

Enter the Agora to try to communicate with others in Latin and Ancient Greek.
Post Reply
Plebeius
Textkit Neophyte
Posts: 31
Joined: Mon May 25, 2020 6:46 pm

Doctrinae Quae Ab Auctoribus Docentur Sed Quae Falsae Sunt

Post by Plebeius »

xxxxxxxxx1xxxxxxxxx2xxxxxxxxx3xxxxxxxxx4xxxxxxxxx5xxxxxxxxx6xxxxxxxxx7xxxxxxxxx8xxxxxxxxx9xxxxxxxx10xxxxxxxx11xxxxxxxx12xxxxxx
Doctrinae Quas Auctoritates Docent Sed Quae Falsae Sunt

.....Abhinc centum sexaginta annos Darwin doctrinam suam divulgavit; omnes formas viventium ex simplicioribus formis
gradatim crevisse.Tempore Darwini, plurimi intelectu et cultu superiores iam dudum historiis bibliae non credebant, et iam
explicationes naturales stellarum motuum se habere putabant, et generaliter explicationes divinas spernebant. Ita, novis
inventionibus, et nova scientia, elati, facile et rapide doctrinam Darwini aceperunt. Doctrina accepta, multitudo
physicorum (physicus pro "scientist" anglice) fossilibus inter saxa, saxis ipsis, et entibus vivis, studebant, et haec
omnia ut doctrinae evolutionis adligata descripserunt. Et doctrina Darwini non solum physicos ad labores suos excitabant
sed immo vero mundus totus picturas ex imagine physicorum factas spectans, semihumanorum et semisimiarum, maiorum nostrum, commotus est.Et homines iam se intelligentius genus, pelle nudo, simiarum putans, se liberatos legibus religionis senserunt. Et hodie, si de animalibus aut plantis docetur, docetur etiam quo modo haec forma vitae evolutione crevisse. Sunt, hodie, multitudines physicorum eruditissimorum et alii homines nominis qui omnes de doctrina Darwini loquuntur ut de facto probato. Sed doctrina probata non est, falsa est, absurda est, aspectu primo absurda est.
.....Mente concipe, sis, duo corda, unum, trium cubiculorum, ut bestiae reptantis, et alium involutius, quatro cubiculorum,
ut animalis mammalis. Iam mente concipe seriem longissimam cordum, quae incipit ab corde trium cubiculorum, et pervenit ad cor quatro cubiculorum. Secundum doctrinam Darwini, unumquodque, in serie, suum cordis officium meliore facit quam cor prior, ab quo leviter differt. Ita cor trium cubiculorum et millesimi partis cubiculi, aut cor trium cubiculorum et dimidiae partis cubiculi, suum cordis officium meliore faciunt quam toti cordes serie priores. Sed hoc totum, primo aspectu, absurdum est. Cordes trium et aliquis partis cubiculorum suum officium, mittere sanguinem per corpus, facere nihil possent.
.....Et tali doctrinae ab auctoritatibus amatae nihil credens, alias doctrinas ab auctoritatibus amatas suspicio. Memoria
teneo auctoritates nos pueros docuisse omnes maiores incolarum mundi novi, aut ut appellantur, indiorum, ex Asia, ponte terrae, in mundum novum pervenisse. Huic doctrinae inridens, "Quo", inquo, "ponte terrae usi sunt incolae insularum nomine Hawai. Sed haec doctrina pontis terrestris aliae doctrinae necesse est. Auctoritates cultus omnes mundi novi suo sponte sine adflatu mundi veteris crevisse pronuntiant. Sed varii inscriptiones in saxis et variae ruinae contrarium dicunt. Exempli causa de loco, nomine Comalcalco, in civitate, nomine Mexico, mentionem facio. Ibi sunt ruinae ex lateribus coctilibus factae, et multi lateres inscriptiones habent, nihilo dissimiles aliis inscriptionibus, qui in lateribus inveniuntur aedificiorum imperii Romani, aetate Christiana.
.....Opinionem meam veram supra scripsi sed consulto controversam. Si multi sunt qui mihi dissentiunt, ut ipsa dissensio
eis stimulo sit mihi lingua latina respondendi.

Post Reply